- DESANAUS
- DESANAUSepitheton Herculis Phoenicii. Euseb. Chron. ad n. 497. Hercules, inquit, Cognomento Desanaus, in Phoenice clarus habetur. Unde et ad nostram usque memoriam, a Cappadocibus et Eliensibus, Desanaus adhuc dicitur. Quae verbis iisdem legas, apud Marian. et Florentin. Wigorniensem. Apud Georg. Syncell. vero, qui Euseb, exscribere solet, pro Eliensibus Iliensibus et pro Desanaus Διωδᾶς legimus. Etiam Desani vocem suspectam reddit mira Latinorum Eusebri codicum, et eius exscriptorum, inconstantia. Quorum quidam dosinaus, quidam Desinas, ut alia omittam, habent, unde suspicatur Voss. haec ex Δορςάνης, quo nomine Hercules apud Indos audiit, teste Hesych. esse corrupta. Dorsanes autem vicinum est Chaldaico daras, i. e. calcare, premere, incidere: quod inter praecipuas Herculis laudes ponitur, ut qui Tyrannos calcarit et oppresserit. Etiam Persis Σάνδης dicebatur, auctore Agathiâ, ad quod posterioribus syllabis multum accedit Δορςάνης, etc. Interim nec illud damnari porest, quod nonnulii Desanaus vel Desanes legunt: praesertim cum vicinum sit daschen, h. e. pinguis, et per tralationem pollens, cuiusmodi appellatio optime conveniat fortissimo Herculi: qui idcirco in antiqus etiam Inser. Pollens vocatus reperitur. Ut isthac Interamnae Nahartium in Umbria, apud Gruter. Inscr. 315. 7. LOCUS SEPULTURAE CULTORUM HERCULIS DEFENSORIS POLLENTIS INVICTI. Dici etiam possic, Desanaas conflari ex duobus vocabulis, quorum prius sit [Gap desc: Hebrew], quod pinguem vel opulentum signisicare diximus et ai, quod fortem notat, ut Genes. c. 49. v. 3. ubi id nomen a Iacobo tribuitur Rubeni primogenito: sicqueve Herculi nomen id impositum sit ab opibus et fortitudine. Vide Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.